




 |
This is my Photography
page.
This site will be about my photography
CAPUT 1 Magnus es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua,
et sapientiae tuae non est numerus. et laudare te vult homo, aliqua
portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitem suam, circumferens
testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis:
et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae.tu excitas,
ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est
cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere,
utrum sit prius in vocare
te an laudare te, et scire te prius sit an invocare te. sed quis
te invocat nesciens te? aliud enim pro alio potest invocare nesciens.
an potius invocaris, ut sciaris? quomodo autem invocabunt, in quem
non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt
dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inveniunt eum et invenientes
laudabunt eum. quaeram te, domine, invocans te, et invocem te credens
in te: praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea,
quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui,
per m inisterium
praedicatoris tui. CAPUT 2 Et quomodo invocabo deum meum, deum et
dominum meum, quoniam utique inme ipsum eum invocabo, cum invocabo
eum? et quis locus est in me, quoveniat in me deus meus? quo deus
veniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus
meus, est quiquam in me, quod capiat te?an vero caelum et terra,
quae fecisti et in quibus me fecisti, capiuntte? an quia sine te
non esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam
itaque et ego sum, quid peto, ut venias in me, quinon essem, nisi
esses in me? non enim ego iam in inferis, et tamen etiam ibi es.
nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus,
non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem
in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine,
etiam sic. quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me?
quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me veniat deus
meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo? CAPUT 3 Capiunt ergone
te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et restat, quoniam
non te capiunt? et quo refundis quidquid impleto caeloet terra restat
ex te? an non opus ha bes,
ut quoquam continearis, qui contines omnia, quoniam quae imples
continendo imples? non enim vasa, quae te plena sunt, stabilem te
faciunt, quia etsi frangantur non effunderis. et cum effunderis
super nos, non tu iaces, sed erigis nos,nec tu dissiparis, sed colligis
nos. sed quae imples omnia, te toto imples omnia. an quia non possunt
te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul
omnia capiunt? an singulas singula et maiores maiora, minores minora
capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor? an ubique
totus es et res nulla te totum capit? CAPUT 1 Magnus es, domine,
et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiae tuae non est
numerus. et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae,
et homo circumferens mortalitem suam, circumferens testimonium
peccati sui et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare
te vult homo, aliqua portio creaturae tuae.tu excitas, ut laudare
te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum,
donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere, utrum
sit prius invocare te an laudare te, et scire te prius sit an invocare
te. sed quis te invocat nesciens te? aliud enim pro alio potest
invocare nesciens. an potius invocaris, ut sciaris? quomodo autem
invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante?
et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inveniunt
eum et invenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, invocans te,
et invocem te credens in te: praedicatus enim es nobis. invocat
te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per
humanitatem filii tui, per
ministerium praedicatoris tui. CAPUT 2Et quomodo invocabo deum meum,
deum et dominum meum, quoniam utique inme ipsum eum invocabo, cum
invocabo eum? et quis locus est in me, quoveniat in me deus meus?
quo deus veniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane,
domine deus meus, est quiquam in me, quod capiat te?an vero caelum
et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiuntte? an quia
sine te non esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te?
quoniam itaque et ego sum, quid peto, ut venias in me, quinon essem,
nisi esses in me? non enim ego iam in inferis, et tamen etiam ibi
es. nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus
meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi
essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic,
domine, etiam sic. quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias
in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me veniat
deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo? CAPUT 3 Capiunt
ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et restat,
quoniam non te capiunt? et quo refundis quidquid impleto caeloet
terra restat ex te? an non opus habes, ut quoquam continearis, qui
contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non enim
vasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia etsi frangantur
non effunderis. et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis
nos,nec tu dissiparis, sed colligis nos. sed quae imples omnia,
te toto imples omnia. an quia non possunt te totum capere omnia,
partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas
singula et maiores maiora, minores minora capiunt? ergo est aliqua
pars tua maior, aliqua minor? an ubique totus es et res nulla te
totum capit?
home | photos |
prints for sale | about
us | contact | weddings
| landscapes | portraits
| events | ad
|
This side is for funThis
side is for funThis side is for funThis side is for fun This side
is for fun This side is for funThis side is for fun This side is
for fun This side is for fun This side is for fun This side is for
fun This side is for fun. |